Monday, Jul 09, 2007

Catullus CI Read by Matt Dillon

Download this episode (1 min)   

CI. ad inferias
Catullus CI, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.

MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

Monday, Jul 09, 2007

Catullus LXXXV read by Matt Dillon

Download this episode (16 sec)   

Catullus LXXXXV, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.

LXXXV.

ODI et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Monday, Jul 09, 2007

Catullus LXIII read by Matt Dillon

Download this episode (7 min)   

Catullus LXIII, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.

de Berecinthia et Athi

SVPER alta uectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit, adiitque opaca siluis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis, deuolsit ili acuto sibi pondera silice, itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro, etiam recente terrae sola sanguine maculans, niueis citata cepit manibus leue typanum, typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia, quatiensque terga tauri teneris caua digitis canere haec suis adorta est tremebunda comitibus. 'agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae uaga pecora, aliena quae petentes uelut exules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus euirastis Veneris nimio odio; hilarate erae citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo, ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis.' simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant. uiridem citus adit Idam properante pede chorus. furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi; rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem. ....
For the rest of this poem, visit http://www.thelatinlibrary.com/catullus.shtml#63

Monday, Jul 09, 2007

Catullus XI read by Matt Dillon

Download this episode (2 min)   

Catullus XI, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.

Furi et Aureli comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesue molles, seu Sagas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, Gallicum Rhenum horribile aequor ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.

Monday, Jul 09, 2007

Catullus X read by Matt Dillon

Download this episode (2 min)   

Catullus X, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.


X. ad Varum

VARVS me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum, huc ut uenimus, incidere nobis sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, nec faceret pili cohortem. 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines.' ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.' at mi nullus erat nec hic neque illic fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, 'quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum istos commoda: nam uolo ad Serapim deferri.' 'mane' inquii puellae, 'istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis, Cinna est Gaius, is sibi parauit. uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.'

Monday, Jul 09, 2007

Catullus III read by Matt Dillon

Download this episode (2 min)   

Catullus III, read by Matt Dillon, Professor and Chair of Classics and Archaeology, Loyola Marymount University, Los Angeles, CA.

LVGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat. nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! o miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.