The Latinum Podcast is free so...

Sunday, Jun 10, 2007

Gaudeamus -Active Learning -

Download this episode (6 min)   

Gaudeamus, split up into short segments so that you can repeat and learn. I have added verses that are not in this version as well, as once you know the tune, you can sing them yourself.

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
Scandite ad superos, vadite ad inferos,
ubi iam fuere!

Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

Vivat academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra qualibet,
semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles
bonae laboriosae!

Vivat et res publica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!

Pereat tristitia, pereant osores!
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
atque irrisores!

Vivat nostra societas,
Vivant studiosi
Cescat una veritas,
Floreat fraternitas
Patriae prosperitas

Quis confluxus hodie
Academicorum?
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum;

Alta Mater floreat,
Quae nos educavit;
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones,
Sparsos, congregavit
___________________

Yale University Version 1855
___________________

Veniatis, Socii,
Fugiat tempestas,
In sermone lepido,
In canore consono,
Nunc agamas horas.

Via nostra dulcis est,
Flosculis ornata,
Stella lucidissima,
Luna candidissima.
Nobis indicata

Regat Amicitia,
Curas expellamus,
In amicis hilaris,
In opimis epulis,
Dulciter vivamus.

Sunt ubique socii,
Coronato palma,
In senatu consulent,
Illos musae sustinent,
Fovent Mater Alma.

Alpha Delta gloria,
Maxima splendescat,
Ad aeturnum floreat,
Laureasque heabeat,
Indies clarescat.
___________________
Some historical verses
from Germany
_____________________
Gratulemur igitur,
Afrae saeculare,
Quam nos omnes amplexatam,
Matrem olim adamantam,
Pergimus amare.

Aulae huius semper nos,
Iuvat meminisse,
Quam nunc aevo nobilem,
Festa pompa celebrem,
Iuvat adspexisse!

Vivat Afra regia,
Vivant professores,
Quos defunctos condit humus,
Quos convivas nacti sumus,
Vivant praeceptores!

Vivat Fridericus Res
Afrae conservator,
Vivat Frater Regius,
Scriptor et orator!

Vivat Spes Saxoniae,
Proles Domus Regiae,
Vivat educator,
Mauriti Laudator!
____________________
More risque
____________________
Vivant omnes virgines,
Faciles accessu,
Vivant et mulieres,
Faciles aggressu!

Pereat trifolium,
Pereant philistri,
Lictor atque famuli,
Nobis odiosi!
__________________
____Another ______

Et honestas Tua est
Omnibus comperta
Et, virtutis praemia,
Rex in Te et patria
Sua locant seta.

Fratrem Te amplectimur,
Candidis lacertis,
Inter laeta pocula
Sume nostra oscula
Brachiis consertis.

Merum Tibi fundimus,
Latomorum more,
Grates Tibi debitas
Solvit nostra pietas,
Consonante ore.

Floreat alma Lipsia,
Musarumque castra,
In extrema tempora
Ejus crescat gloria,
Protinus ad astra.

Et, quae florent Lipsiae
Summe veneranda,
Tria sodalitia,
Nobis conjunctissima,
Pie memoranda.

Macte,fratres,utinam,
Fido simus cuncti,
Donec archilatomus,
Stipem dat operibus,
Nos amore juncti!
_________________

<< Home