The Latinum Podcast is free so...

Saturday, May 26, 2007

OVID - Tristia 3_4b, read by V.N.

Download this episode (2 min)   

Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae
me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
vixque satis noti nomina pauca loci.
Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus:
heu quam vicina est ultima terra mihi!
at longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
ante oculos errant domus Urbsque et forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis.
Conjugis ante oculos sicut praesentis imago:
illa meos casus ingravat, illa levat;
ingravat hoc quod abest, levat hoc quod praestat amorem,
impositumque sibi firma tuetur onus.
Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo;
sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis, gratique erat instar honoris
versibus in nostris nomina vestra legi;
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemq
alloquar, et nulli causa timoris ero,
nec meus indicio latitantes versus amicos
protrahet. Occulte, si quis amavit, amet.
Scite tamen, quamvis longa regione remotus
absim, vos animo semper adesse meo,
et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
fidam projecto neve negate manum –
prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
contacti simili sorte rogetis idem.

<< Home