Juvenal 3_verses 193 - 211 read by V.N.
Nos urbem colimus tenui tibicine fultammagna parte sui; nam sic labentibus obstat
vilicus, et veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente jubet dormire ruina.
Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi jam tertia fumant,
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci, nec non et parvolus infra
cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron;
jamque vetus Graecos servabat cista libellos,
et divina opici rodebant carmina mures.
Nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. Ultimus autem
aerumnae est cumulus quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.




