Harvard University 2007 Latin Salutatory Address
Harvard University 2007 Latin Salutatory AddressReproduced here on Latinum with the kind permission of Charley McNamara, who delivered the address at Harvard's 356th Commencement.
“Iohannes Harvard, Eques Iediensis”
By: Charles J. McNamara
Praeses Bok, Decani et Professores, familiae et amici, atque omnes gradum suscepturi in hoc anno MMVII, salvete! Salvete et vos, imaginum mobilium cultores! Libenter vobis exhibeo aestivum nostrum spectaculum, quod agitur in orbis terrarum elegantissimo argenteo velamento, Theatro Tercentenario. Sono circumiecto, actoribus similibus caeli astris, et foricis frequentatis fruamini. Nos hodie ad fabulae nostrae Harvardianae exitum stupefacientem advenimus. Fabula autem nostra valde similis est argumento alterius fabulae. Illa enim pertinet ad arma virumque, et abhinc multum tempus incidit…procul longissime in via lactea. Vita nostra Harvardiana, videtis, similis est Bellis Stellaribus.
Abhinc quosdam annos, ad urbem Bostoniensem, universi rotae centrum, tamquam inexercitati equites Iedienses advenimus. Graphidum secundi ordinis copia numquam sociorum docentium atramenti rufi enses luciferos vincere potuit. Multi discipuli procul ab orbe natali primum erant. Quamquam spectaculi principes eramus, sollicitudines nostrae erant tam infinitae quam caeli stellae: “Quam personam ago?” “Litteras meas meminero?” “Quisnam praecipit?”
Cito autem amicitias calidiores sole fabricavimus, quae superare tempora difficilia nos adiuverunt. Han Solo, tuus dilectissimus Utentium Auxiliator, te servavit cum tuum IBM RII-DII libellum tuum Miltonianum ederat. Filia Regis Leia, praeclara femina inter omnes vias lacteas, crines tuos compsit celerius luce ante primam saltationem tuam. Chewbacca etiam, habitator perennis in Sede Scientiae, prohibuit ne nota mathematica tua in transcripto lacuna nigra fieret.
Sed nos discipuli huius spectaculi gregis dimidia tantum pars eramus. Huius saeculi sapientiae Iediensis Antistites, magistri scilicet nostri, partes suas tam scite egerunt ut palmam ferre mererent. Multi eorum assimulabant Obi-Wano; curati enim lautique erant. Alii vero…Yodam sapiebant. Omnes autem nobis consilium sapientiamque in artibus suis donaverunt ut universi exempla ducesque fieremus.
Hodie ex optima academia Iediensi in tota via lactea gradum suscipimus. Haec universitas nos armat illa Vi, fortiore etiam Mortifera Stella Novi Portus. Pergamena nostra similia sunt veris luciferis ensibus: pretiosissima sunt, mirabilia sunt spectantibus, et eripere e manibus hostium orbem terrarum possunt. Sapienter novis armis vestris utimini, socii Lucae Caelum Perambulantes.
Fabula nostrae vitae Harvardianae iam ad finem vergit et ad participium indicem. Ante disceditis, ne oblivisicimini agere gratias fautoribus benignissimis—parentes nostros dico—qui nos hanc fabulam agentes largiter sustinuerunt. Atque hoc spectaculum non ultimum est! Alumnorum Conlegium iam in fabularum officina laborat ut redire ad theatrum velimus et partibus sequentibus fruamur. Omnibus in corona sedentibus, gratias vobis agimus quod nostrum spectaculum tam benevole videritis. Precor ut illa Vis Harvardiana semper vobiscum sit!
_______________________________________________________________





The Latinum Podcast is free so...