Sunday, May 13, 2007

Aeetes and phrixus - excerpt

Download this episode (3 min)   

Aeētēs, rēx Colchidis, vellus aureum ā manū Phrixī accēpit.
"Arietem magicum quī hoc vellus gerēbat deīs sacrificāvī," dīxit Phrixus "Tūtus ad hanc urbem ab illō ariete trānsportātus sum. Mea soror Hellē autem territa ā tergō animālis cecidit et in marī āmissa est.
"Fugiēbāmus ā novercā nostrā, quae est fēmina crūdēlis et odiōsa. Illa in animō mē interficere habuit; soror mea quoque illam timēbat.
"Mercurius, perīculum vidēns, auxilium dedit. Ille deus benignus nōbīs arietem mīrum dedit, in cuius tergō celeriter fūgimus. Maximē tamen doleō quod Hellē mortua est."
Hīs audītīs, rēx iuvenem benignē accēpit.

<< Home